LectioStudies

Council of Florence

Supplementary Note on the Form of the Eucharist (appended to the Armenian decree, undated)

Chapter 1. On the Words of Consecration

[Dz 715 · DS 1352] Verum quia in suprascripto decreto Armenorum non est explicata forma verborum, quibus in consecratione corporis et sanguinis Domini sacrosancta Romana Ecclesia, Apostolorum doctrina et auctoritate firmata, semper uti consueverat, illam praesentibus duximus inserendam. In consecratione corporis hac utitur forma verborum : Hoc est enim corpus meum ; sanguinis vero : Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Panis vero triticeus, in quo sacramentum conficitur, an eo die, an antea coctus sit, nihil omnino refert: dummodo enim panis substantia maneat, nullatenus dubitandum est, quin post praefata verba consecrationis corporis a sacerdote cum intentione conficiendi prolata, mox in verum Christi corpus transsubstantietur.

Trans. None — Latin text only. No public-domain English translation of these decrees is known to exist, so this work is presented in Latin alone and must never be described as available in English. — Enchiridion Symbolorum, Definitionum et Declarationum de Rebus Fidei et Morum — 1911. Public domain.